monumenta.ch > Plinius > sectio 214

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 214
{LX} vitia vero, quae in eadem parte serpunt, iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno, cum charta et arrhenico sanat, fimi cinis, fel bubulum cum alumine Aegyptio ac murra ad crassitudinem mellis subactum, insuper beta ex vino cocta inposita, caro quoque; manantia vero ulcera sebum cum medulla vituli in vino decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, vel serpant; fimum etiam prodesse cum melle dicunt aut cum aceto et per se butyrum. -